monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 3
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. II. Secunda septena de viis animae. <<<     >>> SECT. IV. Quarta septena de septem viribus animae.

SECT. III. Tertia septena de septem fenestris animae. SHOW APPARATUS

1 Tertia septena septem fenestrarum animae in humano capite dicitur, per quas in praemissas septenas mens animi digreditur et regreditur; digreditur, exteriora quaeque per rationem discernens; regreditur, interius illa animae denuntians. Quae si mala fuerint, animum tristem, si bona, hilarem reddunt. Ex malis propriis sive alienis oritur passio, ex alienis compassio; ex bonis propriis perpassio, ex alienis invidiae detractio.
2 Si enim animus adversis inclinatur ad moestitiam, fit passio quae laedit animum interius, affligens corpus exterius; si autem movetur animus ex prosperis ad laetitiam, fit perpassio, id est quaedam procul a passione commotio. De septem vero fenestris animae seu sensibus, qui vigent in capite, sciendum est, quanto vim suam potentius eorum exerit quisque, tanto maiorem vim igneam intra se probatur continere: de prima cerebri parte vis animalis ignis in ministerio per sensus diversos diffunditur: ad oculos per visum, ad aures per auditum, ad nares per olfactum, ad os per gustum, ad omne corpus per tactum ministratur. Qui quidem sensus seu fenestrae quo cerebro viciniores, eo probantur potentiores: oculi prope cerebrum faciles, potentes ad contemplandum, in ictu, sic aera spatiosum transvolant ut ad coeli celsa sui visus acumen per fenestras transmittant.
3 Aures a cerebro oculis remotiores minus visu vim suam extendunt; nares praedictis minus, sed aliis longius sensum suum porrigunt; gustus extra os nunquam progreditur, intra tamen maiori quam tactus subtilitate fertur, levia, aspera, calida, frigida, sicca, humida, dura, mollia, sicut tactus discernit, sed in saporibus alios excedit.
4 Tactus vero caeteris abstrusior nil nisi palpando percipit, et ideo physicus non animae fenestram, sed nuntium caecum dicit. Inter has septem animae fenestras, principales fenestrae, oculi, os et aures dicuntur, ut in libro beati Hilarii legitur: Sicut animus in scriptura per visum ad litteras, per litteras ad verba, et inde ad intellectum pervenit: sic in sermone per auditum ad verba, inde ad intellectum, per quem animus rerum qualitates, id est naturas concipit.
5 Sic igitur naturae intellectus, intellectui sermo succumbit, quia nec rem intellectus, nec intellectum sermo plene percipit; minus enim loqui possumus quam intelligimus, minus intelligimus quam res se habeat pro eius qualitatibus: et notandum quia ore et mente legimus, quo cognoscimus quod Deus nobiscum loquitur, ore et mente oramus, qua credimus quia Deo reconciliamur.
6 Hae ergo fenestrae si diabolo claudantur, si Deo aperiantur, anima in praescriptas vias sapienter egreditur, ne saeculi vanitatibus detineatur, quae Dei sunt et de Deo circumspectius contemplatur, et sic in multimodam sui cognitionem et reformationem digreditur. Hinc Dominus ad Moysen: Attende, inquit, tibi et vide. Hinc David: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hinc Ieremias de anima infelice seipsam ignorante: Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Idem sub specie felicis animae cognoscentis se: Ego vir videns paupertatem meam. Hinc Gregorius de anima vagante: Stultus in itinere amoena prata conspiciens obliviscitur quo tendit. Hinc villicus in Evangeliis: Fodere non valeo, mendicare erubesco, etc.. Qui utique si foderet, non mendicus sed dives esset; fodere namque est conscientiam et cogitatus scrutari, linguam et actus sollicite contemplari.
7 Haec igitur fossio humilis est confessio, salubris compunctio, et contra omnes inimici insidias perfecta fenestrarum munitio.